monumenta.ch > Hieronymus > Psalmi, 5 > sectio 70 > bnfGrec107.253 > csg68.255 > cpl1661.79 r > sectio 71 > 1 > sectio 83 > sectio 21 > sectio 29 > sectio 13 > sectio 62 > sectio 24 > sectio 3 > sectio 28

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Hieronymus, Epistulae, 4, 106, 28
Quadragesimo septimo: Quoniam ecce reges congregati sunt . Pro quo in Graeco legisse vos dicitis: Quoniam ecce reges eius congregati sunt. Quod superfluum esse, ipse lectionis textus ostendit; et in veteribus codicibus Latinorum scriptum erat, reges terrae, quod nos tulimus . Pro quo in Graeco reperisse vos dicitis: sic et vidimus, quod superfluum est: legitur enim in Hebraeo CHEN RAINU, quod interpretatur οὕτως ἔιδομεν, hoc est, sic vidimus. In eodem: Suscepimus, Deus, misericordiam tuam in medio templi tui . Pro eo quod nos de Hebraico, et de Septuaginta Interpretibus vertimus, templi tui, in Graeco vos legisse dicitis, populi tui, quod superfluum est. In Hebraico scriptum est ECHALACH, id est, τοῦ ναοῦ σου, hoc est, templi tui, et non AMMACH; quod populum tuum significat.